- LANEA Corona antiquissima
- LANEA Corona antiquissimaIsid. l. 19. c. 30. Huius (coronae) principium a Libero quodam Gentiles existimant, quod is in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerit. Ideirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse. Sic enim eraat in Sacerdotibus Gentilium. Ubi quod de Sucerdotibus ait, illustravit hunc eorum ornatum Comm. ad Claud. de Raptu l. 2. Ianus Parrhasius non inscite, ex Verrio Flacco, vide quoque Casp. Barth. Animadv. ad Stat. Theb. l. 4. v. 492. Nempe. ut olea, sic et lana, argumentum pacis, habita, ac utraque, velut gemellae, una emersêrunt. Iustin. l. 2. c. 6. Primi Athenienses Lanisicii et olei et vini usum docuêre, quibus scilices omnibus homines fruuntur in pace. Quam ob causam Virg. oleae ra mo, quem Pallanti praetendit Aeneas, addit vittas i. e. lanam, apud Virg. Aen. l. 8. v. 128.Et vittâ comptos voluit praetendere ramos.Ubi Serv. Vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et imbecillitatem offerentis ostendas. Scimus enim oves, unde lana —— egere alieno semper atixilio. Huc accedit, quod lanâ nihil tenerius molliusque. Ideo eingulo nova nupta praecingebatur, inquit Festus, quod vir in lecto solvebar factumex lana ovis; ut sicut illa in glomos sublata coniuncta inter sesit, sic vir suus secum cinctus, vinctusque esset. Qua ipsa de causa torian nova Nupta viri ianuam lanâ coronabat. Quem ritum tangit Plin. l. 29. c. 2. Lanis auctoritatem veteres Romani etiam religiosum babuêre postea a nubentibus attingi iubentes. Ubi quod de religione Romanorum habet, confirmatur ex Paus. qui ab Antiocho Rege in Olympii Iovis Templo laneum velum, cum textili Assyriorum opere, tum Phoenicum purpura luculentum, dedicatum fuisse l. 5. et Polluce, qui pileo laneo purpureo Deorum sedes illustrari, memorar l. 7. c. 13. Sed et Deos precantes baculum et lanam tenere consuevisse, Plutarch. docet de Fortun. et Iovis Cresii aures alba lanâ coronatae: et crateres ovis iuvenculae novâ lanâ cincti, occurrunt apud Athen. l. 15. et Sophoclem Ordipo. In Iovis Cretensis quoque Sacris Lana usus. Unde de Pythagora ἀρνεῖν μέλανος μαλλοῖς ἐςτεφανωμένον, nigri agni vellere coronatum, a Morgi in Creta Sacerdotibus, lustratum esse, et in Idaeum autrum descendisse, ἔρια ἔχοντα μέλανα, nigrâ lanâ amictum, ex initiamentis Pythagnorae, in Vita illus docet Porphyr. Inprimis vero celebris fuit, a lana, quâ coronabatur, nomen adepta εἰρεσιώνη, de qua vide supra in voce Eiresione: quo ramo Apollini Athenienses eo die; quo Theseus una cum sociis periculo exemptus credebatur, supplicare quorannis solebant etc. Postquam dein alia coronamenta succeslêre, in mediocribus lana haberi coepêrunt. Unde cum mas natus esset, ante fores oleae ramum; si femina, coronam laneam, δὶα τὴν ταλασίαν, Athenis poni in more fuisse, legitur apud Hesych. ςτεφάν. ἐκφέρ. Imo et adulterum deprehensum Geortynae, quae urbs Cretae est, lanâ coronari consuevisse, velut mollis et effeminati animi signo, tradit Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 12. Sed et Homerom, e Rep. sua eliminandum, eadem corona insignit Plato de Rep. l. 3. Qua de re vide plura apud C. Paschal. Coron. l. 5. c. 15. Non omittendum ramen, cum ad sepulerum serient flores atque frondes (prisci) postmodum lanam quoque addidisse, uti Vatro ait de Ling. Lat. l. 6. quo de more Ioh. Meurs. Comm. in Lycophron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.